Anton Bruckner

Текст песни Te Deum

Te Deum видео клип

Anton Bruckner
Обзор
Голоса:
0
Неверный текст?

Переводы песни Te Deum:

английский

Anton Bruckner - Текст песни Te Deum

Te Deum laudamus:
te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli;
tibi caeli et universae Potestates;
Tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
maiestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,Anton Bruckner - Te Deum - http://ru.motolyrics.com/anton-bruckner/te-deum-lyrics.html
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis:
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo,
aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.

Оставить комментарий

Что вы думаете о песне "Te Deum"? Напишите ваш комментарий.

Рекомендуемые песни