Azam Ali

Текст песни O quanta qualia

O quanta qualia видео клип

Azam Ali
Обзор
Azam Ali - Portals Of Grace альбом
АЛЬБОМ
Голоса:
0
Смотри также:
Неверный текст?

Azam Ali - Текст песни O quanta qualia

O quanta, qualia sunt illa sabbata
quae semper celebrat superna curia.
quae fessis requies, quae merces fortibus,
cum erit omnia Deus in omnibus.

vere Ierusalem est illa civitas,
cuius pax iugis est, summa iucunditas,
ubi non praevenit rem desiderium,
nec desiderio minus est praemium.

quis rex, quae curia, quale palatium,
quae pax, quae requies, quod illud gaudium,Azam Ali - O quanta qualia - http://ru.motolyrics.com/azam-ali/o-quanta-qualia-lyrics.html
huius participes exponant gloriam,
si quantum sentiunt, possint exprimere.

illic ex sabbato succedet sabbatum,
perpes laetitia sabbatizantium,
nec ineffabiles cessabunt iubili,
quos decantabimus et nos et angeli.

perenni Domino perpes sit gloria,
ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia;
ex quo sunt, Pater est; per quem sunt, Filius;
in quo sunt, Patris et Filii Spiritus.

Оставить комментарий

Что вы думаете о песне "O quanta qualia"? Напишите ваш комментарий.

Тексты песен альбома "Portals Of Grace"

Рекомендуемые песни